Rozmiar: 15909 bajtów

1464. April 13. Neisse

Jodocus dei gratia Episcopus Wratislauiensis Universis et singulis utriusque sexus Cristifidelibus per et infra Civitatem et diocesim nostram Wrat. ac alias ubilibet constitutis ad quos presentes nostre pervenerint littere Salutem in domino. Cum igitur Monasterium Sanctimonialium ord. Prem. in Tscharnowans ruinosum in suis edificiis, ac calicum et librorum aliorumque ornamentorum pro divini cultus inibi necessariorum reverencia indigua existit, necnon Cristifidelium ibidem degencium inopiam (sic) reparari et consumari poterit nisi pio auxilio mediante, Universitatem igitur vestram in domino requirimus et hortamur in remissionem peccaminum vestrorum iniungentes, quatenus de bonis vestris a deo gratuite collatis pro reparacione construccione et consumacione eiusdem grata pietatis opera facientes manus vestras porrigatis adiutrices, ut sic per subvencionem vestram ibidem cum ornamentis necessariis valeat conservari restaurari et perpetuari, ut per hec et alia quevis pietatis opera que domino inspirante feceritis, vitarn consequi valeatis sempiternam. Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius meritis et auctoritate confisi, omnibus et singulis Cristifid. vere penitentibus confessis pariter et contritis qui manus pro ereccione construccione et conservacione ac reparacione dicti Monasterii tociensquociens porrexerint adiutrices, quadraginta dies Indulgenciarum de iniunctis eis penitenciis misericorditer in domino relaxamus. Vobis vero Ecclesiarum parochialium Rectoribus et locatenentibus earundem, presertimque divini verbi predicatoribus in virtute sancte obediencie precipiendo mandamus et committimus quatenus petitores dicti Monasterii dum vos presentibus humiliter requisierint, in exhortacionibus vestris quas ad plebem feceritis cristianam, diligentissime promoveatis, ut Indulgenciarum participes fieri possitis predictarum, a data submissa ad triennium duntaxat valiturarum. Dat. Nisse xiii Aprilis Anno domini m0 cccc0 lxiiii0 Nostro appenso Sub Sigillo.

Mit dem Wappensiegel des Bischofs.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 1, Urkunden des Klosters Czarnowanz. Hrsg von dr W. Wattenbach, Breslau 1857.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów